Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ἀπόῤῥητον καὶ θαυμαστὸν καὶ ἀγνοούμενον uti loquitur Chrysost. Mysterium itaque cum sit doctrina Evangelii, proinde occulta, arcana, et naturali luce inaccessa. Et huc alludere manifestum est magnum illud Arcæ Fœderis et Sancti Sanctorum secretum, quod soli Pontifici, idque semel tantùm quotannis patebat. Neque unquam illis impunè fuit, qui magnum illud gentis arcanum, curioso oculo ausi sint penetrare, aut sacrilega manu diripere. Quod sicut de Bethsemitis narrant sacræ Literæ; (1 Sam. vi. 19) ita et de aliis, ut de Pompeio, et Crasso observare licet; quia postquam Templum Hierosolymitanum violassent, infelici protenus exitu perierunt. Quin et Angeli in Arcam Fœderis obtutu mirabundo oculos figebant, et grande illud misericordiæ Arcanum adorabant, Exod. xxxvii. 7, 8, 9: quò alludere videtur Apostolus Petrus, 1 Pet. i. 12, Eis â, inquit, éduμoo οἱ 'Αγγελοι παρακύψαι, ut solent qui lætum aliquod aut grande spectaculum, protenso per fenestram collo, intuentur. Christo autem crucifixo, perruptum erat velum, ut jam retectâ facie altum illud salutis mysterium et gloriam Domini, quasi in speculo, intueamur.

b

Quantum autem ad alteram assertionis partem, quæ ex parte subjecti illuminationem et gratiam Spiritûs requirit, quâ naturalis cæcitatis et pravitatis velamen auferatur, adversarios habemus, tum antiquos, Pelagium ejusque reliquias, ut videre est apud Augustinum, Prosperum, Concilium Arausicanum, Johaunem Gerardum Vossium, et Johannem Latium; tum etiam novos, Socinianæ videlicet farinæ doctores; qui solo rectæ rationis usu et vi liberi arbitrii, absque speciali gratiâ facultatem sanante, omnia Evangelii mysteria intelligi, cognosci, credi posse affirmant. "Sine Revelatione," inquit Valentinus Smalcius, "Homo nec perfectè voluntatem Dei scire potest, nec auxilium ad eam præstandam habere, quod utrumque præstat Revelatio."

с

Ut autem rei veritas magis perspicua fiat, notandum cum

a Vid. Florum lib. 3. cap. 5.--Tacit. Hist. 1. 5.-Joseph. de bello Judaico 1. 1. c. 5. et Antiq. 1. 14. c. 14.-.Aug. de civ. Dei 1. 18. c. 45. b Aug. Epist. 107. Pros. contra Collator. c. 12. et 23. Conc. Arausican. 5, 6, 7. Vossius, Hist. Pelag. lib. 3. part. 2. Thes. i. 3. Latius 1. 2. de Semipelag. cap. 2. Thes. 1. et c. 5. Val. Smalcius contra Frantzium, disput. poster 8.-Volkel. de vera Relig. 1. 5. c. 18.

Philosopho duplicem esse demonstrationem, SaxTix xal σTEρNTIX, Apodicticam, et Negativam, sive ducentem ad impossibile. Posterior hæc in præsenti negotio est illa, quæ falsas religiones destruit; et hujusmodi demonstratio suffici enter ex vi rectæ rationis, et ex principiis naturalibus formari potest. Neque enim inter idolatras et gentilium superstitionibus deditos defuerunt viri sagaciores, qui idolorum et polytheismi vanitatem perspectam habuerunt. Id quod passim probant Justinus Martyr, Clemens Alexandrinus, Tertullianus, Cyprianus, Theodoretus, Cyrillus, Augustinus, Lactantius, Eusebius, alii. Altera est demonstratio ostensiva, qua res spirituales, pietatis nempe atque salutis mysteria, ita plane et potenter patefunt, ἐν ἀποδείξει πνεύματος καὶ Suváμews, uti loquitur Apostolus, 1 Cor. ii. 4; ut omnes prorsus λογισμοί, πᾶν ὕψωμα, πᾶν νόημα dejiciantur, nihilque supersit, quod adversus mysteria Christi, et quod ipsi debetur obsequium, regerere possit sapientia carnis.

e

Agnoscimus quidem, ex Seripturis, jam revelatis, plurimam de rebus sacris notitiam haurire posse etiam impios et hypocritas. Sensum quippe grammaticalem, et ex datis principiis dogmatum consequentias, linguarum idiotismos, et ex gentium moribus natas loquendi formulas, atque hujus generis alia, satis percipere atque indagare potest nativum rationis lumen, bonis literis et industria adjutum : quin et quandam Evangelii vim, donum cæleste, verbi divini gustum, et futuri seculi virtutes, hujusmodi hominibus notas fieri docent Apostoli, Heb. vi. 4, 5. 2 Pet. ii. 21.

At non pertingit omnis ista notitia ad gradum illum quem Christus ἔλεγχον, Apostolus φανέρωσιν πνεύματος καὶ ἀληθείας vocarunt, Johan. xvi. 8. 2 Cor. iv. 2. Id ut manifestum fiat, notandum est (quod etiam apud omnes pro confesso habetur) mysteria Evangelii in eum finem patefacta fuisse, ut nos totos Christo in obsequium subjicerent, adeoque notitiam tum demum lectam esse, et objecto suo proportionatam, cùm conscientiam purificet, voluntatem in obedientiam

d Arist. priorum Analyt. 1. 2. c. 14. et poster. Analyt. 1. 1. c. 22, 23. • Just. Mart. év λóyy wapaivetik, et Apol. 2.-Clem. Alex. in Protreptic.-Tertul. Apol. cap. xii. 17, 46.—Cypr. de vanitate Idolor.-Theodoret, de curand. Græc. affectib. ser. ii. et 3.-Cyril, contra Julian. 1. 1.-Aug. de Civ. Dei 1. 4. c. 31.Lactant. 1. 3. c. 3.-Euseb. de præpar. Evang. lib. 13. c. 13. et lib. 14. cap. 16.Joseph. contra Apion, lib. 2.

flectat, integrum hominem mente et spiritu reddat Christo conformem, talesque in nobis de Deo, de peccato, rebusque æternis conceptus ingeneret, quales in mente Christi vigebant, ut eadem cum illo dicamus, sentiamus, judicemus, 1 Cor. ii. 16. Cùm itaque certum sit, appetitum rationalem sequi ultimum dictamen, et spirituale lumen judicii practici, nisi eò pertingat cognitio nostra, ut pietatem ingeneret,-manifestum erit lucem Evangelii spiritualem, salvificam, plenam nondum sese mentibus nostris patefecisse.

Verbo ut expediam, duplex est rerum spiritualium notitia : intellectualis una, cui sedes in mente; practica, et experimentalis altera, cui sedes in corde; de qua Apostolus, "possitis comprehendere cum omnibus Sanctis" (est scilicet cognitio Sanctis peculiaris) "quæ sit illa longitudo, latitudo, profunditas, et sublimitas, et nosse caritatem illam Christi omni notitiâ supereminentiorem," Eph. iii. 18, 19: et alibi ὑπερέχον τῆς γνώσεως Χριστοῦ vocat. "Omnia," inquit, "damnum esse duco, propter eminentiam notitiæ Christi Jesu Domini mei," &c. Phil. iii. 8, 9, 10; qua nempe vim Resurrectionis et communionem perpessionum ita apprehendimus, ut morti ejus conformes reddamur. "Quis sapiens," inquit Jacobus, "et scientiâ præditus? demonstret ex bona conversatione opera sua." Jacob. iii. 13.-" Per hoc scimus," inquit Johannes, "nos eum nosse; si mandata ejus observamus: qui dicit, Novi eum,' et mandata ejus non servat, mendax est." 1 Johan. ii. 3, 4.

Quamvis enim sensus verborum, et consequentiarum inter se connexio manifesta sit judicio intellectuali, non tamen demonstrativè et plenè præsentatur Evangelica veritas judicio practico sub ratione summæ bonitatis, et cælestis dulcedinis, tanquam impervestigabiles divitiæ, bonum omni acceptatione dignissimum, pretiosum, totum desiderabile, cujus comparatione, quicquid uspiam appeti solet, sit stercus et damnum, nisi voluntatem et conscientiam suavi impulsu trahat ad obediendum Christo. Sicut itaque multùm interest inter orbis terrarum notitiam, è tabulis tantùm Geographicis edoctam, et aliam illam quæ autovía, longo rerum usu, et diligenti lustratione ac peragratione itinerum comparatur ; ita non minùs est discriminis, inter levem et evanidam illam

Ephes. iii. 8. 1 Tim. i. 15. 1 Pet. ii. 7. Phil. iii. 8.

rerum supernaturalium notitiam, quæ solo rationis discursa acquiritur, et aliam quæ gustu cordis percipitur, quæ tabulis carneis inscribitur, quæ, auspice et ductore Spiritu, animis illabitur, quæ denique mira et ineffabili suavitate interiorem hominem perfundit, "Quod enim in cibis gustus, in sacris intellectus," uti loquitur Magnus Basilius: unde qui Deum 'novisse' dicuntur, Rom. i. 21, negantur tamen ipsum in 'notitiâ habuisse,' vers. 28. Quamvis enim lux aliqua maneret in mente, in corde tamen errabant ἀγνοοῦντες καὶ πλανώμενοι; (Heb. iii. 10, and v. 2) unde peccata vocantur ayvonμara, Heb. ix. 7. Præclarum est istud b Aristotelis; 'O wolos wof ἕκαστός ἐστι, τοιοῦτο καὶ τὸ τέλος φαίνεται αὐτῷ· “ Qualis quisque est secundum animi sui habitum, talis ipsi finis apparet.” Quibus itaque corruptus est animi habitus, et in vitia præceps, fieri non potest ut ipsis donum aliquod supernaturale appareat sub conceptu finis ultimi, et summè eligibilis. Posito enim fine, media eliguntur, et deliberatio de iis habetur. Naturaliter quippe quisque in suum finem fertur; est enim simpliciter appetibilis. Consultatio autem et electio ea spectant, quæ sunt ad finem. Cùm itaque impii media ad finem supernaturalem non eligant, manifestum est nec ipsum bonum supernaturale, sub ratione summi boni et finis simpliciter appetibilis, ab ipsis concipi.

Ex quibus ita explicatis, manifestè sequitur, ad perfectam et propriam rerum supernaturalium cognitionem, non sufficere ex parte objecti Revelationem, nec ex parte subjecti debitum usum rectæ rationis; sed insuper requiri Gratiam Christi et speciale adjutorium Spiritûs Sancti, quo cor aperiatur, emolliatur, et supernaturalis veritatis dulcedini habeat proportionatam et gustum spiritualis judicii.

Probatur primò ex iis sacræ Scripturæ locis, qui soli Spiritui hanc virtutem tribuunt, ut assensum firmum rerumque Evangelicarum intellectum ingeneret. Ille est qui "dat cor ad intelligendum, et oculos ad videndum." (Deut. xxix. 4) "Dabo eis cor," inquit, "ut sciant me" (Jer. xxiv. 7, et xxxi. 34) "Erunt omnes docti à Deo." (Johan. vi. 45) "Pater gloriæ det vobis spiritum revelationis et sapientiæ in agnitione ipsius, ut illuminatis oculis mentis sciatis, quæ sit spes vocationis ipsius, et quæ opes gloriæ hæreditatis ipsius

b Ethic. lib. 3. cap. 7.

[ocr errors]

in sanctis, &c." (Eph.) Quisquis audivit et didicit, venit ad Christum ;" (Johan. vi. 45) unde vocatur axon wiσTews, Gal. iii. 2. Quisquis itaque non venit, profectò nec didicit. Ita enim, inquit Augustinus," Deus docet per Spiritûs gratiam, ut quod quisque didicerit, non tantùm cognoscendo videat, sed etiam volendo appetat, et agendo perficiat."-Et iterum: "Qui credunt, prædicatore forinsecus insonante, intus à Patre audiunt atque discunt: qui autem non credunt, foris audiunt, intùs non audiunt." Ille est, qui dat nobis mentem ut cognoscamus ;' (1 Johan. v. 20) qui mentem aperit ad intelligendum;' (Luc. xxiv. 45) cer etiam ad auscultandum, (Acts xvi. 24) et ad Jesum pro Domino agnoscendum. (1 Cor. xii. 3) Unde frequens illa Davidica precatio, quâ rogat ut Deus ipsum doceret, oculos aperiret, intellectum daret, cor dilataret, et in scientiam atque obsequium mandatorum adduceret. (Psal. cxix. 18, 26, 27, 33, 73, 125, 144, 166) Neque enim, nisi “Spiritu Domini, possumus, quasi retectâ facie, gloriam Domini intueri." (2 Cor. iii. 15-18) Deum scire nemo potest nisi Deo docente, hoc est," sine Deo non cognoscitur Deus," inquit Irenæus. A Deo discendum est quid de Deo intelligendum sit, quia "non nisi se Auctore cognoscitur," inquit Hilarius. Præclara sunt Concilii Arausicani verba: "Si quis, per naturæ vires, bonum aliquod, quod ad salutem pertinet sive salutare vitæ æternæ, cogitare aut eligere, id est, Evangelicæ prædicationi consentire, posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritûs Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati,--hæretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis, Sine me nihil potestis facere.""

e

Probatur Secundò, ex immani illa distantia et disproportione inter objectum et facultatem. Facultas enim est tota uxix, objectum veuμarixóv. Facultas autem animalis non magis potest, quæ ad Spiritum pertinent, percipere, quàm facultas sensitiva, quæ ad rationem. "Spiritualia enim sunt spiritualiter dijudicanda." Altus est hic mysteriorum puteus, nec nobis suppetit in quo hauriamus. (Johan. iv. 11) "Soli spiritui Dei nota sunt profunda Dei." "Ratio communium

Aug. de Gratia Christi, lib. 1. cap. 14. d De prædest. Sanctorum c. 8. e Irenæus lib. 4. cap. 14. f Hilar, de Trin. lib. 5. 8 Concil. Araus.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »