Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in Aul. 164–302. castra atque exercitum Græcorum descrivir, satis testantur, Euripidem vim illam lyricam exæquare non potuisse, qua Æschylus et Pindarus longioribus adhuc carminibus eodem impet: feruntur.

Exstat quoque inter Euripidis carmina hymnus in Athenarum laudem compositus, Med. 824-865. Neninem sane fugere potest, carmen hoc accuratissima diligentia, summaque cura a poeta elaboratum esse. Summa est in eo imaginum suavitas, nec quidquam, quod in urbis honorem afferri poterat, a poeta est prætermissum. Conferendum est cum Sophoclis carmine, quo laudes Coloni celebrat. Ed. Col. 699—750. et cum Eumenidum cantu apud Æschylum 920----1023.

Euripides interdum, neque oeconomia fabulæ postulante, neque choro rebus in scena gestis commoto, hymnos in Deos inserere solet, ab argumento fabulæ omnino alienos. Duo ejus exempla occurrunt, alterum in Helena 1317–1384. alterum in Iphig. in Taur. 1234—1283. Prius continet Cereris, alterum Apollinis laudes, ex mythologia utriusque petitas. Hoc vero illud est, quod reprehendit Aristoteles, vocans erßoriga qdelv Poet. cap. xviii. cujus Agathonem auctorem esse dicit, Euripidis amicum atque contemporaneum. Eodem autem Aristotele teste mos hic in recentiorum tragicorum fabulis sic increbruit, ut chori carmina tandem omnia a fabula ipsa omnino aliena essent.

Restat alterum hymnorum genus, quibus chorus ex magnis calamitatibus insperato emergens, lætis clamoribus exsultat. Egregium ejus exemplum occurrit in Bacchis 860-909, quo chorus Bacchorum ab ipso deo ex custodia liberatus, gaudio effertur. Plura exernpla vide in Herc. fur. 762-814. Heraclid. 892–927. Omnia hæc carmina a poeta ita composita sunt, uti homines insperalis gaudiis affecti, natura duce, animi sensus prodere solent. Vel comparat chorus præsentem fortunam cum ea, qua modo usus fuerat, vel pericula, ex quibus evasit atque præsentem felicitatem exponit, vel sibi ipsi gratulatur, vel alio quovis modo lætitiam effundit.

§. 21. Threni. Hecub. 443_483. 629-657. 905–952. Or. 316-347. 805-841. Phan. 910–967. 791–840. 1026-1078. 1290—1317. Med. 976-1000. 1251-1270. Hippol. 121–170. 732—775. Alcest. 110–129. 437–478. Androm. 117–146. 273-308. 1010_1047. Suppl. 71–86. 778–797. 955–979. Iphig. in Aul. 1036—1097. Iphig. in T. 1069-1152. Rhes. 224–265. Troad. 511-565. 794 -859. 1060-1117. Bacch. 517–575. 975-1022. Heraclid. 354-381. Hel. 166-259. 1113–1180. 1467-1597.

Tavo 452-509. 1048-1105. Hercul. Fur. 107–137. 874 --909. Electr. 167-212. 699-746. 1147—1162.

Threnorum hæc Euripidis enumeratio abunde docet, longe plurima chori carmina ad hoc

genus
referenda esse.

Cuận chorus, quod supra jam observavi, in omnibus fere fabulis, amico et benevolo animo erga eos esse soleat, qui primas fabulæ partes sustinent, in plurimis threnis calamitates, quibus illi obruuntur deplorat; cum autem in multis ita sit a poeta constitutus, ut ipse quoque malis

teneatur, suos sæpe labores lacrimis prosequitur. Sunt aliæ Euripidis fabulæ, in quibus cum et chorus et fabulæ personæ inde ab initio usque ad finem perpetuis miserijg urgeantur, omnes quoque chori cantus, luctibus et querelis referti sunt, ut Hecuba, Orestes, Troades, aliæ autem, in quibus calamitates et mala partem tantum fabulæ occupant, adeoque siaguli quoque threni singulis locis a choro interjecti sunt,

Cum cæteri tragici Græcorum, tum imprimis Euripides argumenta fabularum quam sæpissime ex bello Trojano petere solebant. Erant scilicet res Trojanæ non ab Homero solum, sed a multis quoque aliis epicis poetis, imprimis vero cyclicis descriptæ, ex quibus tanquam ex penu copiose instructo, tragici materiam in fabulis tractandam sumere solebant. Ex octodecim, quæ ad nos pervenerunt Euripidis tragediis, vovem sunt, quarum argumenta ex rebus Trojanis petita sunt. Idem quoque testatur Aristoteles Poet. c. xxii. s. f. Fieri inde debebat, ut in chori quoque canticis Trojæ excidium pro eorum qui chorum constituebant conditione, vel hymnis celebraretur ; vel threnis deploraretur. Prius cum in aliis, tum in Æschyli imprimis Agamemnone observavimus, alterum permulta Euripidis carmina docent. Gratum credo fore lectoribus, qui forte comparationem eorum instituere velint, si loca, quibus occurrunt, adjiciam. Pertinent autem ad hoc genus chori cantus in Hecuba, omnes in Troadibus porro Androm. 273-308. 1010— 1047Hel. 1113–1180. Nihil sane est, in quo Euripides egregiam ingenii ubertatem magis prodiderit, quam in hisce carminibus, quæ omnia idem argumentum, innumeris fere modis variatum atque exornatum, exhibent. Chorus captivarum Troadum in Hecuba et Troadibus vel describit ipsam urbis expugnationem, vel detestatur Paridem atque Helenam, omnium malorum auctores, vel in memoriam sibi revocat priorem ab Hercule et Telamone factam urbis occupationem, vel deos incusat tutelares, qui urbem hostibus prodiderint, vel tandem mala in captivitate subeunda, sibi ipse vaticinatur. Omnia quidem hæc carmina, in primis autem ea, quæ Hecubam exornant, ita ad misericordiam movendam composita sunt, ut jam inter legendum omnium animos

sunimo dolore afficiant, quid ubi ipsa actionis veritas accesserit ?

Tandem threnis Euripidis adjiciendum quoque puto canticum illud Baccharum 975--1022, quo Pentheo muliebri vestitu induto, atque in montes profecto ut sacra Baccharum exploraret, diras imprecantur. Invocant itaque Furias ut impium hominem persequantur, mox ipsæ furore correptæ fatum ei vaticinantur, fore scilicet ut ab ipsa matre discerptus, pereat; tandem ipsum Bacchum rogant, ut sceleratum interficiat.

§. 22. Dubitationes de rerum eventu. Iphig. in T. 392– 455. Rhes, 692-727. Heraclid. 748-783.

Carmina hujus generis, quorum ortuin atque indolem supra jam §. i6. exponere studui, pauca tantum in Euripidis tragediis occurrunt; quæ unde ducta sint, et quæ contineant, paucis indicabo. Cum in Iphigenia in Tauris nuntius allatus esset, advenisse ex Græcia duos hospites, chorus captivarum Græcarum inde miratur, quomodo tam longum iter conficere potuerint, et eos videndi cupiditate flagrans, quinamı sint dubitat. Simile est argumentum carminis chori in Rheso 692—727. quo ipso Rheso ab Ulysse et Diomede clam interfecto, chorus militum excubias agentium miratur, quinam castra Trojanorum intrare ausi fuerint. In tertio autem carmine Heraclid. 748–783. rege. Demophonte cum Atheniensium copiis obviam eunte Eurysthei exercitui advenienti, chorus senum Atheniensium, metu atque exspectatione suspevsus, victoriam vaticinatur.

S. 23. Philosophemata. Med. 410-445. 627-662. 108 1 -1115. Hippol. 1102—1150. Androm. 465--494. 767 802. Alcest. 966—1008. Iphig. in Aul. 543—589. Heraclid. 608-629. Hercul. Fur. 637-700.

Restat tandem ultimum chororum genus, quibus Euripides, ipse Anaxagoræ auditor, ad instruendos auditorum animos, varias philosophicas sententias, tum ex ipsa fabula, tum ex propria chori conditione petitas, tradidit. Sunt quidem in iis aliæ, quæ nimis tritæ omnibusque cognitæ sint, quam ut hic eas repetere attineat, aliæ autem, quæ non ex vulgari omnium, sed ex propria poetæ philosophia desumtæ esse videntur. Collatis canticis chori in Hippol. 1102–1150. et in Alcest. 966–1008. patet, Euripidem non de divina solum providentia dubitasse, sed fatali quoque cuidam necessitati, et ineluctabili fato, cui ipsa quoque Jovis decreta pareant, res humanas subjectas esse, credidisse. Eandem tamen sententiam /£schylus quoque in Prometheo defendit. Memorandum quoque est carmen in Androm. 465-494. quo monogamiam probandam, polygamiam autem rejiciendam esse, multis exeinplis docet. Continentiam atque casti

tatem quavis occasione commendat, immoderatos amores reprehendit. Carmen in Hercul. Fur. 637–700. quo senectutis incommoda perstringit deosque incusat, quod nullo inter bonos et malos discrimine posito, utriusque breve vivendi spatium concesserint, conferendum est cum carmine Sophocl. in Ed. Col. 1269–1306. quo Sophocles idem argumentum tractavit.

Duæ RuhnkenII EPISTOLÆ inedita, a Cl. CAROLO

MORGENSTErnio nunc in lucem prolata.

I. Plurimum reverendo doctissimoque viro, Brandano Ludolpho Raphelio, divinioris voluntatis interpreti dignissimo.

S.P. D. David Ruhnkenius. Ita mihi velim, quæ opto, obtingant, ut Tuæ me literæ iocredibili quadam voluptate perfuderunt. Cum enim quælibet aliæ, tantum spei ostendentes, mihi gratissimæ fuissent, tum vero hæ fuerunt eo acceptiores, quod ab illo profectas esse videbam, ad quem et virtutis paternæ, et omnium eorum, quorum nos desiderio tenemur, hereditas pervenit. Tu igitur, Vir venerande, cujus ego eximiam humanitatem quibus verbis collaudem, non invenio, quicquid superest paternarum accessionum, quicquid dissertationum ad Philologiam sacram pertinentium, quicquid denique libellorum tanti auctoris nomine dignorum, ad nos, ut humanissime annuisti, quam primum, quæso, transmittendum cures. Quibus si imaginem præstantissimi viri adjunxeris, erit, de quo nobis etiam atque etiam gratulemur. Ecquis enim est, qui non vultum ejus videndi noscendique studio efferretur, cujus politissima scripta manibus non tam tenet, quam terit, quemque inter eos, qui ætate nostra sacris literis florentioris Græciæ decus adjecerunt, tantum non principem ponit? Hinc nihil neque bibliopola noster, neque dexterrimus hujus regionis artifex intermittet eorum, quæ ad effigiem patris Tui scite affabreque exprimendam pertinere videantur. Ipsum quidem annotationum opus, ut, unde digressus sum, redeam, duos in tomos dividetur, quorum altero Annotationes in V.T. et Evangelistas, altero Annotationes in Actus Apostolorum reliquamque partem N. T. continentur. Ut vero nihil omnino in eruditissimi viri scriptis mutare sustine

1

mus; quam Deus insaniam a nobis prohibeat, ut prohibet certe: ita nobis pace Tua, pace etiam, credo, manium toŨ uaxepitou, ordinem Annotationum ratione ea, quam subjectum specimen declarat, sumsimus iminutandum. Neque id facere ausim arbitrio quodam meo, sed ductus auctoritate et Tiberii Hemsterhusii et Joannis Alberti, summorum hominum, et in his literis pæne divinorum. Neque vero dubitari potest, quin pater Tuus, si omnes eodem tempore Annotationes foras dedisset, eundem sibi ordinem eligendum putasset. Est profecto cuivis lectori aliquanto accommodatius, quid Herodotus, quid Xenophon, quid Arrianus, quid denique Polybius ad locum aliquem illustrandum contulerit, velut in una tabula obtutu uno contemplari, quam tria volumina, ut disjectas dissipatasque Annotationes conquirat, insigni«cum tædio, nec minori temporis jactura excutere et pervolutare. Denique Tu, Vir plurimum venerande, maximopere a nobis rogandus es, ut et vitam patris Tui paulo fusius conscribas, et totum opus luculenta præfatione ornes. · Quæ certe præfandi provincia neque mihi, neque ulli alii, superstite adhuc

T'e, optimi parentis eruditissimo filio, conveniret. Nos quidem de Te egregia omnia exspectamus, memores illius Horatiani : Et bonis est in juvencis, est in equis patrum virtus. Nosti cetera. Neque illud nos augurium unquam fallet. Sed ut his in rebus et temporis Tui ratio habeatur, et muneris, quod sustines, gravissimi: bibliopola Tibi illud triuin mensium spatiuni, per quod Annotationes prelum exercent, ad vitæ historiam præfationemque concinnandam concedit. Si quid interea occurrit, de quo in antelogio admoneri, lectoris refert, id Tibi industrie a me, ut decet, perscribetur. Interim vale, Vir plurimum reverende, nobisque illud præclare de nobis Græcisque literis merendi studium conserva.

Lugduni Batavorum. d. 10. Martii. MDCCXLV.

11. Plurimum reverendo doctissimoque viro, Brand. Ludolph.

Raphelio

S. D. Dav. Ruhnkenius. Serius aliquanto, quam vellen, literis Tuis respondeo, cum variis, quibus distineor, negotiis, tum maxime itinere aliorsum suscepto impeditus. Nunc cum rursus aliquid otii nactus sim, putavi certiorem Te esse faciendun), non solum præfationem et vitam, sed imaginem etiam parentis Tui recte ad nos pervenisse, neque nulla nos perfudisse voluptate. Luprimis mihi arriserunt ea, quæ erudite et eleganter disputas ad illum Johannis locum.

« ZurückWeiter »