Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

names.

the unusual accent of Tiresias; others would transpose the two

May not Milton's accentuation of Tiresias in this place have been owing to his writing with the sound of Homer's yerses in his ear?

O'er the ground Gliding metéorous, xii. ad fin. certainly originated in the poetical form ueryiopos.. So volúbil, from volubilis, &c. 14.

σιδήρειος δ' ορυμαγδός χάλκεον ουρανόν κε

Hom. Il. A certain concoctor of Latin poetry, in transferring the above metaphor to his own verses, blundered into the expression “sidereo stridentia turbine tela."

ΒΟΙΩΤΟΣ. .

ARN. HERM. LUDOV. HEERENII disserta

tio' de chori Græcorum tragici natura' et indole, ratione argumenti habita.

[Vide Miscell. Critica Vol. 1. P. iv.] §. 1. In tanta veteris Græciæ Latiique monumentorum omnis generis strage, vix tamen alia fuisse puto, quæ tristem hanc sortem magis experta sint, quam Lyricorum Græcorum carmina. Ut enim eos poëtas taceam, quos antiquissima Græciæ ætas tulit, Orpheum, Linum, Olympum, Philammonem et alios, quorum carmina, cum litteris nondum mandarentur, ab interitu vix servari potuerunt; eorum quoque poëtarum, qui inde ab Ol. xxv. usque ad Pindari ætatem floruerunt, Archilochi, Alcæi, Stesichori, Alcmanis, multorumque aliorum, nil fere præter nomina ad nostra tempora pervenerunt; quibus autem fruimur Sapphus et Tyrtæi reliquiis, tantum sane abest, ut damnum, quod passi sumus, resarciatur, ut acriori potius eorum quæ interierunt desiderio ex lectione earum teneamur. Ipsius quoque Pindari, quæ ex temporum naufragio servata sunt, non ita pro optimis atque consumatissimis ejus carminibus haberi pos

· Dissertatio, quam Ampl. Philosophorum Ordinis auctoritate ad consequendos summos in Philosophia honores die 29. Maii 1784. publice defendet A. H. L. Heeren, Bremensis. Gottinga, typis I. Ch. Dieterich, Acad. Typogr. 47 PP. 4.

sunt, ut iis omnibus, quæ Horatius admiratur, dithyrambis inquam, hymnis quibus Deorum laudes celebravit, threnis denique quibus defunctorum memoriam servavit, temporum fluctibus submersis, æquo animo carendum nobis esse putemus. In cominuni hac lyricorum carminum clade, pauca sane, quæ nobis servata sunt, eo diligentius colligenda atque exponenda sunt. Pertinent vero ad hæc ea quoque carmina, quæ in fabulis tragicis Græcorum 'a choro cantari solent, quæ, quamvis in iis restituendis, atque a sordibus quibus obsita erant, purgandis, diligenter versata sit criticorum cura, nondum tamen ita tractata sunt, ut ex accurata eorum inter se comparatione, natura eorum sit constituta, varia genera ratione argumenti sint distincta, singula vero genera iterum inter se ita sint comparata, ut quid cuivis eorum proprium sit, intelligi possit. S. 2. Quamvis autem fines, in commentatione

quam

exhibeo observandi, totam hanc rem, ita ut debet, expositam, capere nullo modo possint, periculum tamen feci, omnibus tragicorum choris sæpius perlectis atque inter se comparatis, ad certas quasdam classes, ratione sententiæ ac argumenti, eos revocare, et quæ a me observata sunt adjicere; quo me id saltem consecutum esse spero, ut singula hæc carmina e diversis fabulis tragicis jam in unum congesta, ita lectorum oculis subjecerim, ut facili opera uno quasi adspectu ea intueri, atque an recte naturam eorum indagaverim dijudicare possint. Priusquam autem propositum ipsum aggrediar, pauca mihi de ipso ortu atque antiquissima conditione chori in fabulis tragicis præmonenda esse, video.

§. 3. Omnes, tum antiqui tum recentiores scriptores in eo consentiunt, chori origines ex antiquissimis temporibus repetendas esse.

Cum scilicet homines, diebus festis congregati, hilaritatis sensus voce atque gestu proderent, ipsa natura magistra facile impellebantur, ut inconditos clamores atque discursationes ad leges rhythmi revocarent. Græciæ vero prisci incolæ, Bacchi festis vel Dionysiacis imprimis frequenter convenire, atque in Dei honorem hymnos canere solebant.

$. 4. Ex antiquis his Bacchi festis, primas repetendas esse tragediæ origines, post Aristotelem omnes, qui tragediæ historiam concinnarunt, uno ore affirmant. Postquam enim a multo inde tempore chorus in eo substiterat, ut cantu et saltatione, accinente tibia, laudes Dei celebraret, inter chori cantus unus prodire cæpit, qui res gestas Dei tum voce, tum gestu imitaretur. Ea vero, quæ dicebat, nulla arte erant composita, sed erant AUTOOXSCOuaza teste Aristotele Poet. c. iv. Vocantur hæc a

Eosdem mores Delphis in Apollinis sacris obtinuisse, testatur Strabo 1. ix, cf. Dion. Hal. I. vii. s. f.

Græcis Episodia : quod nomen satis testatur, a primario chori argumento et consilio aliena ea putata esse. Mox tamen illa cæpere principem locum obtinere, ita ut iis ipse chorus subserviret. Episodiis inventis accessit Dialogus, ita tamen ut unus tantum actor colloqueretur cum Choro. Dialogum primo a Thespide adhibitum esse ferunt, quod num verum sit, an dialogi inventum Thespidis tempora exeedat, disquirere, alienum foret a consilio meo ; modo hoc teneamus, usque ad Æschyli tempura, unum tantum adhibitum esse interlocutorem. . Verum ad ea tempora descendere satius est, ex quibus ipsæ tragicorum Græcorum fabulæ supersunt. Temporum vero ordine servato primum de Æschyli, tum de Sophoclis, tandem de Euripidis choris videbimus.

Sectio I. Æschylus. §. 5. Cum Æschylus inter antiquos rudis et inconditæ, et recentiores ex politæ et consummatæ tragoediæ scriptores medium quasi locuni occupet, unus quisque facile videt, fabulas ejus ab omnibus, qui vel universæ tragedia historiam concinnare, vel chori naturam indagare student, inprimis versandas esse. Brevem autem fabularum Æschyli delineationem eo consilio præmittam, ut inde pateat, quibus locis poeta carmina chori inserere, et unde materiam in iis tractatan, petere soleat.

Pers. Exhibendum sibi sumit in hac fabula, ut in pluribus aliis, Æschylus simplex quoddam factum ex historia petitum, Xerxis scilicet ab Atheniensibus fugati, reditum in patriam. Ipsa itaque fabulæ ratio postulabat, ut res in regia Persarum ageretur; chorus autem ex Senioribus Persarum, quibus cura regni demandata erat, compositus est. Fabula hæc, ut plures aliæ, a nagoào chori incipit, qua rerum suarum conditione exposita-V. 64. cantumn incipit, ingentes celebrans Persarum copias, quæ in Europam trajecerint-147. Episod. 1. Accedit Atossa mater Xerxis, atque choro triste somnium refert, quo præterita nocte turbata fuerat; supervenit nuntius, cladem Persarum referens-529. Inde lamentationes et questus chori596. Episod. 2. Cum Atossa de ipsius Xerxis vita sollicita esset, inferiis atque incantationibus Darii manes ex inferis evocare aggreditur. Chorus itaque medio actui magicum carmen intercinit 632-677. quo finito Darius ex terra prodit, atque ad interrogata respondet-848. Post Darii atque Atossæ discessum chorus Darii laudes canit-904. Episod. 3. Accedit Xerxes atque a choro solenni threno excipitur.

Agamemnon. Ut in fabula antecedenti reditum Xerxis, sic in nostra reditum atque cædem Agamemnonis describit poeta. Chorus qui constat ex senioribus Argivorum, rerum conditione in Parodo exposita, inde a. v. 104. 267. Atridarum in Trojam

expeditionem faustis ominibus susceptam, atque Calchantis vaticinia celebrat. Episod. 1. Accedens Clytæmnestra nuntium de expugnatione Troja, signis ab Agamemnone editis acceptum, refert choro-364. Chorus inde gaudio exsultans, in memoriam sibi revocat Helenæ raptum a Paride factum et Græcorum et Trojanorum inde ortas calamitates—499. Episod. 2. Nuntius superveniens casus Trojæ atque Græcorum labores describit 691. Chorus iterum Helenæ raptum, Paridis impietatem, atque varia mala inde orta memorat—791. Episod. 3. Accedunt Agamemnon et Cassandra, atque ab Ægistho et Clytæmnestra excepti, atque in ædes introducti, ibi interficiuntur. Huic quoque episodio chorus carmen intercinit v. 984—1042, quo suspicari se innuit, mala consilia Clytæmnestram de marito agere. Tum hic chori cantus, tum vaticinia a Cassandra edita, eo consilio interjecta sụnt a poeta, ut spectatorum animos ad exspectandam Agamemnonis cædem, præpararet.

Septem contra Thebas. Thebis ab Argivorum exercitu oppugnatis, chorus virginum Thebanarum calamitates quibus opprimebantur deplorans, ad Deos se convertit, eorumque opem invocat v. 78–183. Episod. 1. Accedit rex Thebanorum Eteocles, colloquitur cum choro, eumque a lamentationibus abstinere jubet -288. Post ejus vero discessum, crescente metu, chorus ad preces atque fletus recurrit—370. Episod. 2. Redit Eteocles, nuntioque de hostium exercitu acceplo, se cum fratre singulare certamen initurum esse promittit, a quo frustra

revocare studet chorus-721. Chorus itaque ad fletus atque luctus rediens, timere se ait, ne diræ, quas filiis dipus imprecatus erat, exituna jam habeant—793. Episod. 3. Nuntio allato fratres mutua cæde exspirasse, chorus eorum interitum deflet, sororesque cæsorum accedentes, solenni lessu excipit.

Prometheus Vinctus. Chorum hujus fabulæ constituunt nymphæ Oceanitides, cognatæ atque amicæ Promethei, Jovis jussu ob ignem sublatum, scopulo affixi. Tria quoque hujus fabulæ sunt episodia, paulo tamen aliter constituta. Chorus scilicet non initio episodii primi otaripov canit, sed ærumnis Promethei commotus, medio actui threnum intercinit v. 397435. Continenter autem in episodio primo Promethei cum choro atque Oceano colloquia. Chorus Promethei miseriis perterritus, similes casus deprecatur 526–-562. Episod. 2. Accedit lo, a Junone facie bovina inducta, cui Prometheus futuros casus vaticinatur-892. Chorus ejus exemplo edoctus docet, impares nuptias esse fugiendas--914. Episod. 3. Mercurius a Junupe missus, ex Prometheo vaticinia de futuro Jovis imperio, frustra extorquere studet.

eum

Supplices. Nulla est omnium Æschyli fabularum, quæ propius ad antiquissimæ tragediæ naturam accedai, cantibus chori non maximam solum fabulæ partem occupantibus, sed choro quoque primas in ea partes agente. Chorus scilicet Danaidum, filios Ægypti fugiens, cum Danao patre ad Peloponnesi littora appulsus, tristi rerum suarum conditione in prologo exposita, lugubri carmine casus suos deplorat, deorumque auxilium invocat—184. Episod. 1. Accedit rex Argivorum, a quo virgines precibus obtinent, ut re ad populum delata ipsis auxilium promittat. Ad flectendum regis animum chorus medio actui carmen intercinit, quo opem ejus implorat, v. 422-445. Post regis discessum chorus invocat deos, ut navem filiorum Ægypti perdant, atque nomine lûs matris generis sui commemorato in ejus historiam excurrit 532-607. Episod. 2. Allato nuntio Argivos excipere velle Danaidas, chorus humanitate eorum commotus, bona civitati precatur. Mox autem, conspecta nave filiorum Egypti, senex Danaus in urbem abit populi opem imploraturus. Chorus solus relictus, threnum cavit 783–543. Episod. 3. Præco a filiis Ægypti missus, ab Argivorum rege re infecta dimittitur.

Choëphoræ. Prodeunt chorus et Electra, ad expiandos Agamemnonis manes jussu Clytæmnestræ inferias ferentes. Chorus rerum conditione exposita aversatur Agamemnonis cædem a Clytæmnestra peractam. Episod. 1. Accedit Orestes, et a sorore agnitus, cum ea init consilia de interficienda matre. Inde chorus solertiam hominum celebrat 583—650. Episod. 2. Prodit Clytæmnestra, atque Orestem, ficto de ejus morte nuntio decepta, hospitio excipit—780. Chorus Jovem invocat, ut Orestis consiliis adsit-897. Episod. 3. Ægisthus ex agris reversus cum Clytæmnestra in ædibus interficitur, acclamante choro. Orestes autem ex domo progressus, ut facinus commissum excusaret, matris Furiis corripitur.

Eumenides. Cum Orestes Furiis agitatus, ad aram Apollinis Delphici confugisset, Apollo autem ut eum liberaret, Furiis eum obsidentibus soporem induxisset, Orestes clam se jis subripuit. Inde Eumenidum ex somno expergefactarum indignatiolies 143—179. Episod. 1. Furiæ ab Apolline ex templo ejectæ Orestem persequuntur, eumque Athenis consecutæ, cum ab ara Minervæ avellere non auderent, carmine magico in furorem conjicere tentant 322—399. Episod. 2. Minerva superveniens, causa cognita, rem a senioribus Atheniensium dijudicari jubet-492. Chorus Furiarum, divinarum humanarumque legum eversionem instare dicit, si matricidæ causa vicerit–569. Episod. 3. Lite itaque dijudicata, cum paria essent suffragia,

« ZurückWeiter »