Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Monia Damasci, subito cum erupit ab alto
Lumen coeleste, et tenebras injecit ocellis
Attoniti Sauli; turbatis mentibus urbem
Adducunt socii Saulum, propriaque locatur
Æde miser, populis atque hæc mirantibus inquit:
“ Dilectos Christi populos Christique sodales
Vexavi immeritos, et quos Deus æquus amavit.
Ausa in eos immane nefas mea sæviit ira.
Impulsus tandem fariis, et Numine cæso,
Hanc urbem petii, quærens male tradere Letho
Discipulos Christi ; en subitus cum fulgor ab alto
Ante oculos errat, cum vox divina per auras
Splendentes Saulo miranti talia fatur.
Cultores patris æterni, conatibus audax
Multis vexasti, et fatis contraria nostris
Fata colis, sanctique Jehovæ numina spernis.
Omnes innocuos cultores numinis, omnes
Opprimis heu frustra; non bostica dextera cædat
Tutatos meliore manu : deperdere gentem
Electam sperasti, et tantum pectore crimen
Fovisti demens ? sed nunc te ex agmine magno
Immeritum legi, partes et nomen in omnes
Ostendes nostrum mundi, neque verior orbe
Ullus erit Domino servus te, Paule, benigno."

Nec tamen in Lethi est Paulus discrimine Christi
Oblitus, tacitoque preces effundere pergit.
Tu, qui cælorum fulgentes incolis arces,
Egregium, salve, columen! Dignissima laudi
Materies, salve! tua vis, Supreme Jehovah,
Æratas acies nisumque insana minantem
Prosternat Satanam, quamvis clypeata phalangum
Millia sunt olli, totidemque volatile telum
Mittere justorum in turmas, hastasque perito
Mortiferas; nequaquam illum septemplicis orbes
Defendunt, densive tegunt munimina scuti.”

Dixerat hæc Paulus.
Jamque per immensum requiem diffuderat orbem
Nox bigis invecta atris, cum lapsus ab oris
Ætheriis Gabriel cedentia nubila tranat.
Cui per fulgentas humeros nodatur in aurum
Pendula cæsaries, vestisque exhalat odores
Aurata ambrosios, tectique ingentia claustra
Obsequiosa sua patuerunt sponte, tenebras

Fulgor agit nigras, et inaurant lumina noctem.
Atque Ananiam hæc mirantem talibus infit.
“Salve, cura Dei constans; me misit ab alto
Coelestis Pater, et te nunc jubet ire patentes
Ad sedes Pauli, et tenebras expellere ocellis.”
Auditis stupuit verbis Gabrielis amici,
Nempe sciebat enim quod Paulo haud promtior ullus
Dilectos Christo ad crudelem mittere mortem.

Interea at somnum lassis quæsivit ocellis
Multa putans, Pauli et sortem miseratus amaram :
Jamque ubi depulerat fuscas Aurora tenebras,
Deseruit thalamum, meditans insomnia noctis,
Pauli tecta petens, et tandem hæc edidit ore.
“ Paule miser, venio lapsis solamina rebus
Grata ferens : cæli Genitor tua vota secundat;
Eventusque dabit veteris non parcus amoris.
Jam tandem pænæ, jam tandem meta doloris,
Fixa propinquat, et annorum felicior ordo.

Jam nubem eripiam quæ nunc obducta tuenti
Mortales hebetat visus; sic imperat almus
Ipse Deus, tibi sunt narranda miracula Christi.
Atque Dei auxilium implora; Deus ipse loquenti
Et vires addet menti, dictisque vigorem:
Quinetiam socios, qui nunc tua fata querentes
Insolabiliter deflent, solamine pulchro
Erige depressos, et dic promissa priorum
Grata prophetarum, reserans ænigmata legis.
Namque tua insolitam fundet per pectora lucem
Rex superum irradians apimnum, et ventura docebit
Omnipotens numen; jam tandem sola Jehovæ
Per totas late spargetur gloria terras,
Ostendes nomenque Dei, natique potentis.
Hic vir, hic est, de quo sancti cecinere prophetæ
Messias sanctum coeli genus; aurea condet
Sæcla; suisque reget totum virtutibus orbem :
Nam neque Judææ claudetur finibus arctis
Christi immensus amor, qui Solis ad instar ubique
Fundet opes, omnesque

beabit divite terras
Doctrina, rectoque reget vestigia cursu,
Errorum labyrintheo de tramite ducens
Luce sua; gentes omnes idola relinquent
Mortali formata manu, solumque Jehovæ
Numen adorabunt, cujus sub legibus æquis
Imperium placida compostum pace vigebit

[ocr errors]

Donec flamma orbem populabitur ultima totum,
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.”
Dixit Ananias, Paulusque hæc addidit ore:
“ Judæi, audite, et summum pietate Jehovam
Qui colitis, læti hue animos advertite vestros.
Omnipotens Genitor, voces de respue nostras.

Non mihi si linguæ centum sint, oraque centum,
Ferrea vox,' dignas possim tibi reddere grates :
Et mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,'
Quam te, sancte parens, lædam, aut tua jura resolvam.'

Dum memór ipse mei, dum Spiritus hos regit artus, Omnipotens, 'nomenque tuum laudesque manebunt.' Vos o purpurea jam majestate superbi, * Discite justitiam hinc moniti, et non temnere divum.' Discite quid Divi valeat suprema potestas: O nimium tumidi tandem trepidate tyranni : Ultricesque iras et inevitabile fulmen, Quæque nefas infame manent, agnoscite panas. Quin bellatores etiam et qui robore fidunt Quadrupedum, excussis dextra volvuntur habenis Præcipites; talis stellato e lumine cæli Concidit immanis Satanas, cum sæva tonantis Plurima tentantem frustra, frustraque minantem Ira Dei coelo dejectum ad Tartara misit. At quantis, Rex magne, tuæ miracula dextræ, Queisve loquar verbis ? Duratum vidimus æquor, Suppositumque rotis solidum mare; vidimus altos Substratos fluctus, calcataque marmora turmis Isacidum; latices rursus, (mirabile visu) Volvit aqua, et pontus consueto fervidus æstu Indomitus sævit, veteremque recolligit iram. Jamque redux solitis ipfusa canalibus undæ Congeries pubem Ægypti male nostra secutam Signa pedum fluvio obmersit; non aureus axis Te servat, Pharaoh, non vanæ insignia pompæ. Scilicet æthereæ dominusque atque arbiter aulæ Arrogat imperium in reges, diademata, sceptra. Omne Dei est munus; latas regnare per urbes Ille dat, immotum et sævum contemnere vulgus. Ergo sanguinei, metuunt quos Bactra, tyranni Hesperiæque oræ domitæ solennia solvant Munera, thura ferant aris, genibusque minores Imperium agnoscant majestatemque Jehova.”

Tum Pauli in ventos luctus fugiebat, et omnis,

Lætitiam nisi quæ ostendebat, lacryma abivit.
Sic ubi vis Boreæ Zephyro mollita quieto
Lenitur, cumuli altarum pacantur aquarum.
Et requies summas tranquilla supernatat undas.
Hunc et Ananias lustrali proluit unda.

WALPOLE.

ON THE VARIOUS READINGS OF THE

HEBREW BIBLE.

Letter IV.-[Continued from No. LVII.] Having, in some preceding letters, given a short account of the progress which has been made in collating the Mss. of the Hebrew Bible, and applying them to the correction of the Hebrew text; I propose now to show, by classifying the various readings of some select passages of Scripture, what has been the actual result of the labors of Kennicott and De Rossiwhat degree of error and defect attaches to our common Hebrew Bibles, and how far they admit of correction by a careful and judicious selection of the various readings.

It will be found on examination, that by far the greatest number of readings (except manifest errors in the collated copies) make little or no difference in the sense of the passage; but consist of the insertion or omission of the matres lectionis, different modes of spelling, the correction of grammatical anomalies, and other matters of no great importance : and that those comparatively few readings, which make a difference in the sense, and seem entitled, on principles of rational and sober criticism, to preference, generally harmonise with the context, and improve

Without further preface I shall select a portion of Scripture from the Law, the Psalms, and the Prophets, and arrange all the various readings of the collated Mss. in each, under the following heads :

1st. Insertion or omission of the conjunction 1.
2d. Insertion or omission of the matres lectionis.
Sd. Omissions and other errors of transcribers.
4th. Other changes, not affecting the sense.
5th. Changes affecting the sense.

the passage.

PARALLEL PASSAGES.

[ocr errors]

1.

Eurip. Hippol. 445.
Κύπρις γαρ ου φορητόν, ήν πολλή ρυή.

Tibullus. El. ii. 1. 79.
Ah miseri, quos hic graviter Deus urget! at ille

Felix, cui placidus leniter afflat amor. 2.

Eurip. Hippol. 449.
φοιτά δ' αναιθερ', έστι δ' εν θαλλασσίω
κλύδωνι Κύπρις πάντα δ' εκ ταύτης έφυ.

Lucret. i. l.
Æneadum genetrix, hominum Divômque voluptas,
Alma Venus ! coeli subter labentia signa
Imo mare navigerum, quæ terras frugiferenteis,
Concelebras; per te quoniam genus omue animantum
Concipitur, visitque exortum lumina solis, &c.

Eurip. Hippol. 929.
φεύ χρήν βροτοίσι των φίλων τεκμήριον
σαφές τι κείσθαι, και διάγνωσιν φρενών,
όστις τ' αληθής έστιν, ός τε μη φίλος.

Εur. Med. 516.
& Ζεύ, τί δή χρυσού μεν, δς κίβδηλος ή,
τεκμήριανθρώποισιν ώπασας σαφή,
ανδρών δ' ότω χρή τον κακόν διειδέναι,

ουδείς χαρακτήρ εμπέφυκε σώματι ;--
4.
Shakspeare. Macbeth, 1. 4.

There is no art
To know the mind's construction in the face.

Eurip. Hippol. 990.
εγω δ' άκομψος εις όχλον δούναι λόγον.
5.

Shakspeare. Julius Cæsar, 11. 2.

I am no orator as Brutus is,
But, as you know me all, a plain, blunt man.

Eurip. 1ph. Α. 157.
λευκαίνει τόδε φως ήδη

λάμπουσήως. 6.

Milton. L'Allegro.
Till the dappled morn doth rise.

« ZurückWeiter »