Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in the Timæus, Plato says, "that it is difficult to discover the maker and father of the universe, and impossible to reveal him by language to all men;" but of the supreme principle of things, who, according to Plato, is superior to the maker of the world, and is denominated by him the one and the good, he says, in the conclusion of his first hypothesis in the Parmenides, "that it can neither be named, nor spoken of, nor conceived by opinion, nor be known, nor perceived by any being." At the conclusion also of his 6th epistle, there is this very remarkable passage: και τον των παντων θεον ηγεμονα των τε οντων και των μελ λοντων του τε ηγεμονος και αιτιου πατέρα κυριον επομνύντας" ον αν οντως φιλοσοφωμεν, εισομεθα παντες σαφως εις δύναμιν ανθρωπων sudaιμLovaν. Here he not only speaks of the God who is the leader of every thing present and future, but likewise of the lord and father of this leader and cause; the former of which deities is, according to him, the Demiurgus, and the latter the ineffable principle of things.

T. TAYLOR.

E. H. BARKERI

DISSERTATIO DE VARIIS BASSIS, quorum mentio in veteribus Scriptoribus et Monumentis facta est.

PARS I.

Lucius Aufidius Bassus, Lucii filius. Decretum Tenium apud P. P. Dobræum in Epist. ad Rose, (Classical Journal, 59, 141.) pertinet ad Romanum magistratum, cujus nomen alibi, ni fallor, non occurrit : 'Επεὶ Λεύκιος Αὐ ίδιος, Λευκίου υἱὸς, Βάσσος, διὰ παντὸς εὔνους ὢν διατελεῖ καὶ κατὰ κοινὸν τῇ πόλει καὶ κατ' ἰδίαν ἑκάστῳ τῶν πολιτῶν, πατροπαράδοτον παρειληφῶς τὴν πρὸς τὸν δῆμον ἡμῶν εὔνοιαν, κ.τ.λ. Dr. Ramsdenus ap. P. P. Dobræum l. c. p. 145. hæc notavit :-" Aufidius Bassus in M. A. Seneca Suasor. 6. is probably father of Aufidius Bassus in L. A. Seneca Epist. 30. The father seems to be mentioned as an Author by Pliny Epist. 3, 5. The 6th Satire of Persius ' against Covetousness' is addressed to Bassus. What evidence is there of this being Casius Bassus, as said in the Notes?

No evidence in the Satire. It would suit Aufidius Bassus the son, or some of his descendants inheriting his liberal mind. See line 67." Recte vir doctus statuit Aufidium Bassum M. A. Seneca Rhetoris fuisse patrem Aufidii illius Bassi, cujus memi nit L. A. Seneca Philosophus. Sed quæ de Casio Basso scripsit, parum pensitata sunt.

[ocr errors]

Aufidius (Bassus,) Phil. valde senex, qui mortem tranquille exspectabat, et de ea sapienter loquebatur affirmans eam timendam non esse ob varias causas, quas affert L. Seneca Ep. 30. ad Lucil." Matth. Aimerichii Specimen veteris Romana Literatura deperdita, vel adhuc latentis, Ferrariæ 1784. 4to. p. 48. "Nos quidem omnes, patrem, te, fratremque diximus opere justo, temporum nostrorum historiam orsi a fine Aufidii Bassi." Plin. Hist. Nat. Praf. "Meminit porro hujus operis, libris uno et xxx. comprehensi, historiarum a fine Aufidii Bassi, Plin. Jun. Ep. 3, 5. (Dubii sermonis octo scripsit, sub Nerone novissimis annis, quum omne studiorum genus paulo liberius et erectius, periculosum servitus fecisset. A fine Aufidii Bassi triginta unus.') Laudat et Tacitus passim, ut Ann. 13. p. 204. etc." [Imo nihil tale reperiri potest in Ann., at in Dial. de Oratt. 23. legitur, Quibus eloquentia tui Aufidii Bassi, aut Servilii Noviani, ex comparatione Sisenna aut Varronis sordet.] "Librorum Aufidii Bassi, de Bello Germanico, mentio ap. Quintil. 10, 1. p. 750." Harduin. Plinius Hist. Nat. 6, 10. "Universæ (Armenia) maguitudinem Aufidius quinquagies centena mill. prodidit." "De Aufidio," inquit Hard., "in Præf. ad Titum diximus." "Aufidius Bassus, Historias scripsit, a cujus fine non vitæ, sed Historia C. Plinius libros Historicos XXXI. auspicatus, absolvit, Plin. Ep. 3. ad Macrum. Hunc, puto, citat Plin. Major 6, 9. Eundem, quanquam senem et valetudinarium, laudat a magnitudine animi Seneca Ep. 30. ad Lucilium. Præclarus etiam de eo Quintiliani locus 10, 1.” Jo. Glandorpii Onomasticon Historia Romana, Francofurdi 1589. fol. p. 139.

"Cn. Aufidius, vir prætorius, luminibus captus, laudatus tanquam valde eruditus a Cic. de Fin. 5. Idem Tusc. 5, (39.) ait Historias scripsisse, et in litteris vixisse." Matth. Aimerich. 7. c. p. 48. "Sic inter Historicos antiquos, quorum Fragmenta in calce Sallustii exhibentur, nonnulli errant, in legitimam temporum viam nondum reducti, et a me asterisco notati,* Cn. Aufidius 255. Wass." Chr. Saxii Onom. Liter. T. 1. p. xxII. "Aufidius Bassus Historicus, Augusti ac Tiberii temporibus æqualis M. Seneca Rhetoris, ut ex ejus Suasor. 6. cognosci

mus.

Ibidem inter Historicos refertur, qui elogiis suis Čicero

nem fuere prosecuti. Reliquit autem Belli Germanici libros, uti docet Quintil. L. 10. Etiam de Bello Civili scripsit. Vide Voss. Hist. Lat. 1, 22." Nic. Lloyd. Dict. Hist. Geogr. Poët. (in litera B.) "Aufidius Bassus," inquit idem Lloyd. (sub litera A,) "nobilis Historicus, qui de Rebus Germanicis Historiam conscripsit. Etiam de Bello Civili egit: unde ista sunt, quæ M. Seneca de Cicerone refert. Meminit ejus Auctor de Caus. corr. Eloq. (I. c.,) et fortasse idem est, quem Plin. Hist. Nat. 6, 9. signat, cum ait, Universe (Armenia) magnitudinem Aufidius quinquagies centena millia prodidit. At non de hoc, puto, sed de filio ejus loquitur L. Seneca Ep. 30. Ea sic incipit :'Bassum Aufidium, virum optimum, vidi quassum, ætati obluctantem. Sed jam plus illum degravat, quam quod possit attolli. Magno senectus, et universo pondere incubuit. Scis illum semper infirmi corporis et exhausti fuisse: diu illud continuit, et, ut verius dicam, concinnavit, subito defecit.' Fortasse idem est P. Aufidius memoratus Prisciano L. 8., ubi eum docet contestatur passive usurpasse pro συμμαρτυρεῖται. At plane ab hoc diversus est Aufidius Modestus, Grammaticus nobilis, qui Maronem interpretatus fuit, et quem celebrat Philargyrius in Georg. 2. Vide Voss. Hist. Gr. 4, 14." Nic. Lloyd. Dict. Hist. Geogr. Poët. Neque vero P. Aufidii uec Aufidii Modesti mentio ab Aimerichio 1. c. facta est.

"Aufidius Modestus, Quintum, in morbo sibi dicentem manus esse frigidas, Atqui calidas, inquit, e provincia extulisti, notans illum in proconsulatu multa furatum, Plut. Symp. 2." Jo. Glandorpii Onom. Hist. Rom. p. 139.

"C. Julius Modestus, Libertus C. Julii Hygini, in studiis atque doctrina patroni vestigia secutus, ut Suetonius, citatur Gellio 3, 9. ut scriptor Confusarum Questionum. Scripsit et librum de Feriis, citante Macrobio. Meminere Quintil. Gell. Diomedes. A Martiale Epigr. 10, 21. sic laudatur :

Scribere te, quæ vix intelligat ipse Modestus,
Et vix Claranus, quid, rogo, Sexte, juvat ?”

Jo. Glandorpii Onom. Hist. Rom. p. 490. "Denique cum Epigrammatographorum nomenclatura vel in Anthologia Latina corpore, vel in nova Fabricii Bibliotheca Latina Editione Lipsiensi, T. 3. p. 266., ubi maxime collocari oportuerat, desit, ea vero valde necessaria ad inveniendos cujusque versus, nec a mei operis forma aliena esse videatur, illius quoque laborem subterfugere hoc loco nolui,Julius Modestus 2, 171." Chr. Saxii Onom. Liter. T. 1. p. XXVII-XXX.

Ceterum G. Jo. Vossii verba, ad quæ provocat Nic. Lloy

dius, sunt hæc:-"Ac plane ab hoc Aufidio Basso alius est Aufidius Modestus, Grammaticus nobilis, qui Maronem interpretatus fuit. Celebrat Philargyrius in Georg. 2. :—'Aufidius Modestus legisse se affirmabat hunc morem esse Dacorum, ut, cum ad bella proficiscerentur, non prius rem capesserent, quam de Istro certum modum haurientes ore in modum sacri vini, jurarent, non se ad patriæ sedem regressuros, nisi hostibus cæsis: et idcirco Virgilium familiari sibi hypallage usum dixisse, Istrum conjuratum, apud quem Daci conjurare consueverunt.' Idem in Georg. 3. anλws vocat Modestum, ubi in illo Maronis crurum tenus ait tenus pro fine accepisse."

Aufidius Bassus, Rhetor et Historicus, qui Quintiliani ævo floruit et scripsit Belli Germanici Hist. Laudatur et notatur a Quintil. L. 10." Matth. Aimerich. l. c. Idem est qui Aufidius Bassus Rhetor infra positus.

[ocr errors]

Aufidius Bassus, præcedente antiquior, qui valde senex erat, cum de eo Seneca loquebatur in Ep. ad Luc. Erat Philosophus. Vide Aufidius in A. Seneca eum vocat Bassum Aufidium, et de eo ait fuisse virum optimum, quassum, ætati obluctantem, infirmi corporis et exsucci, ac senectutis pondere degravatum." Matth. Aimerich. 7. c.

"Aufidius Bassus, Rhetor, de quo M. Seneca Suasor., ubi de Morte Cic. Forsitan hic erat Bassus, de quo Seneca filius in Epistt., qui in juventute tempore M. Senecæ declamabat, quique postea Philosophiæ studiis se totum addixit, et fama Phil. tempore L. Senecæ jam senex clarus erat, ac Romæ notus." Matth. Aimerich. l. c. Idem est qui Aufidius Bassus Rhetor supra positus.

"NOTA:-Ex his Aufidiis forsitan unus, Aufidius Bassus appellabatur, et alter Bassus Aufidius, ac L. Seneca de hoc, M. autem Seneca de primo mentionem fecit. Fieri etiam potuit, ut Rhetor et Philosophus idem esset, ac ab uno Seneca sub Aufidii, ab alio sub Bassi nomine veluti præcipuo, ac magis vulgato cita. retur: quo factum ut de diversitate dubitetur, cum unus et idem Bassus fuerit, de quo Senecæ loquuntur. Adnotavi jam initio, sæpe Auctores eosdem a diversis citari, nunc sub nomine, nunc sub prænomine, et nonnunquam sub solo cognomine, vel agnomine, unde nascitur confusio." Matth. Aimerich. l. c. p. 62.

"Cn. Aufidius, civis Romanus, fuit Olymp. CLXX., extremis nempe Ptolemæi Lathyri temporibus, cum Romæ bellum esset civile inter Marium et Syllam. Innotuit hic nobis beneficio Ciceronis. Ejus hæc verba in Tusc. 5, (39. :) Pueris nobis Cn. Aufidius, prætorius, et in senatu sententiam dicebat, nec amicis deliberantibus deerat, et Græcam scribebat Historiam, et videbat

[ocr errors]
[ocr errors]

in literis.' Ubi videbat retineo," [cf. Dalecamp. infra citandum,] "etsi et vivebat legere possis. Sed prius malo, quia cæcorum duntaxat exempla referuntur.' Unde et Steph. Pighius Ann. T.3. ad A. U. IocxXXIV. censet post prætorius deesse verba illa, licet cacus. Meminit quoque hujus Aufidii Plinius Nat. Hist. 6, 9. Universæ' (Armenia) magnitudinem Aufidius quinquagies centena millia prodidit.' Aufidium in epitomis citat Scriptor de Origine Gentis Romanæ, ubi ait : Aufidius sane, et Domitius 1. 1. (Aremulum Sylvium) non fulmine ictum, sed terræ motu prolapsum, simul cum eo regiam in Albanum lacum, tradunt.'" [Sed nostra quidem sententia, hi Scriptoris incerti et Plinii loci pertinent ad alterum Aufidium, nempe Aufidium Bassum, Historia Latina Scriptorem, ut ipse Voss., mox citandus, alibi docuit.] "Fortasse idem est Cn. Aufidius, qui Quæstor fuit A. U. Iɔcxxxv, Cæcilio Metello et Cotta Coss., quique A. IɔcxL, Balbo et Catone Coss. fuit Tribunus Plebis, et a quo Lex Aufidia lata, ut liceret Africanas advehere in Italiam Circensium gratia; cujus Legis Plin. meminit 8, 17. Nec diffitendum tamen, duos fuisse Cn. Aufidios; unum prætorium, ut eum Cic. vocat Tusc. 5, (39.;) alterum Consularem, quem prior ille adoptarat. Adoptivi ejus, pariterque adoptantis, mentio etiam est ap. Cic. Or. pro Domo: Non ætas ejus, qui adoptabat, quæsita est, ut in Cn. Aufidio, et M. Pupio; quorum uterque nostra memoria summa senectute, alter Oresten, alter Pisonem adoptavit.' G. Jo. Voss. de Hist. Gr. 4, 14. p. 474. "Cn. Aufidius, Tusc. QQ. 5, 39. prætorius, Cicerone puero, cæcus, in Senatum tamen venit, Historiam Græcam scripsit: cf. de Fin. 5, 19. ( Equidem e Cn. Aufidio, prætorio, erudito homine, oculis capto, sæpe audiebam, cum se lucis magis, quam utilitatis desiderio moveri diceret:') Dom. 13. adoptat Öresten." Jo. Aug. Ernestii Clavis Cic. p. 70.

[ocr errors]
[ocr errors]

"Cn. Aufidius, Tribunus Plebis cum M. Juventio Talva, A. U. C. DLXXXIIII. Liv. 43." [' A. U. DCLXX. gessit Tribunatum plebis.' Harduin. ad Plin. 8, 17.] "Forsan hic est, cujus meminit Plin. 8, 17. Nam cum veteri S. C. non liceret Africanas pantheras in Italiam advehi, ipse contra hoc tulit ad populum, permisitque Circensium gratia importare." Jo. Glandorpii Onom. Hist. Rom. p. 138. "Cn. Aufidii, civis Romani," inquit Dalec. ad Plin. l. c., " oculis capti, qui, quum eorum sensu careret, ne atrum ab albo posset discernere, videbat tamen in literis, et Gracam Historiam scribebat, meminit Cic. Tusc. 4. Victorius l. 3. c. 20." Dalecampii vero notam citavit Nic. Lloyd. Dict. Hist. Geogr. Poët. "Anno Urbis DCLXXXII., Ciceronis xxxvI., Coss. fuerunt Cn. Aufidius Orestes, P.

« ZurückWeiter »