Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Minerva Orestem quidem absolvit, Furiis autem Athenis aram atque sacra concedit, quæ, Minerva hospitio accepto, urbi Atheniensium bona precantur.

§ 6. Ex brevi hac fabularum Eschyli delineatione patet, omnes Eschyli fabulas tria continere episodia vel actus, intervalla autem eorum chori cantus occupare. Interdum tamen chorus vel vehementiori affectu excitatus, vel oeconomia fabulæ postulante, mediis actibus intercinit, ut adeo duo sint chororum genera, quorum prius constituunt ii, qui in principio et fine cujusvis episodii intercedunt, alterum ii, qui mediis interdum actibus intercinunt. Qui ad primum genus pertinent, commode ad tres classes revocari possunt, sunt enim chori carmina vel hymni, vel threni, vel tradit in iis poeta bona præcepta ad vitam bene instituendam necessaria, ex iis, quæ modo in scena gesta erant, petita.

§. 7. Hymni. Pers. 65-147. 849-904. Agamemn. 104 -267. 365-499. 692-792.

Supra jam observavi in antiquissimis choris deorum atque magnorum virorum laudes, ex rebus gestis eorum petitas, celebratas fuisse. Servavit hunc morem Eschylus et quavis occasione oblata bella, pugnas, proelia, chorum canere facit. In Agamemnone omnes chori cantus belli Trojani initia celebrant, in Persis Persarum in Græciam expeditionem.

Nulla forte sunt Lyricorum Græcorum carmina, in quibus lyricus sermo et spiritus poeticus altius insurgat, quam in his Eschyli hymnis, inprimis autem in iis, quibus in Agamemnone Trojanam expeditionem celebrat. Quæ in iis continentur, non secundum ordinem quendam, mente antea conceptum, disposita sunt, sed libere vagatur poetæ ingenium; si forte in rem inciderit uberiori descriptione dignam, subsistit, eamque vividissimis coloribus pingit, mox iterum pergit, denuo subsistit. Sic in primo Agamemnonis choro, chorus primum canere se dicit Atridarum in Trojam expeditionem. Mox memoratis faustis ominibus a Jove editis, atque Calchantis vaticiniis, in iis subsistit, ea explicat. Inde Jovis consilia admirans, ad ejus laudes deflectit. Iterum redit ad Calchantis vaticinia Iphigeniam immolare jubentis, inde in ipsius immolationis descriptionem excurrit. Nullus quidem, quod apud Euripidem observabimus, ex Æschyli hymnis totus in Dei cujusdam honorem compositus est sæpe tamen eorum laudes carminibus suis immiscere solet. Multus est inprimis in celebranda summa Jovis potes tate, cujus generis præclara exstant exempla in Agamemn. v. 168-186. 372-376.

§. 8. Threni. Prom. Vinct. v. 397-435. S. c. Th. 78-
VOL. XXX.
NO. LIX.

CI. JI.

C

1

183. 289-370. 722-793. 823-862. 872-962. Pers. 530 -595. Choëph. 20-81. 781-837. Suppl. 41-183. 783 -814. Eumenid. 143-179. S22-400. Cum in fabulis tragicis tum fabulæ personæ, tum ipse chorus, vel inde jam ab initio malis atque calamitatibus opprimantur, vel in exitu fabulæ præter opinionem in mala incidant, nemo sane mirabitur, multos ex chori cantibus in luctu et lamentatione versari, Carmina itaque ad hoc genus pertinentia omnia episodiorum intervalla occupant in iis fabulis, quibus chorus inde jam ab initio imminente calamitate premitur, ut in septem c. Th. vel iis locis inseruntur, quibus vel chorus vel fabulæ personæ insperatis malis opprimuntur, ut in Persis.

Threni a choro cantati continent tum descriptiones malorum quibus opprimitur, tum invocationes deorum, ut se ex malis irruentibus expediant. Descriptiones calamitatum magis ad terrorem incutiendum, quam ad misericordiam movendam compositæ sunt. Describere et referre solet poeta clades, urbes ab hostibus captas atque eversas, iras horrendas Deorum, homines ob cædem commissam in furorem conjectos. Maximam auten threnorum partem occupant preces atque supplicationes deorum, tanto semper ardore effusæ, ut ad commovendos animos nibil efficacius esse possit. Optimum exemplum exhibet primus in septem contra Thebas virginum Thebanarum cantus, quo trepidationes atque metus puellarum poeta mire expressit.

In threnis Eschyli inprimis memorandus est solennis ille lessus, S. c. Th. 872-962. quo, Polypice atque Eteocle mutua cæde defunctis, chorus occisorum sorores excipit. Chorus in duas partes divisus alternis vicibus canit, altera pars sententiam ab altera jam iuceptam, sæpe intercipere solet, atque continuare. Totum carmen ex querulis fere exclamationibus et abruptis sententiis constat, atque ad antiquam illam lessuum naturam, quali Achilles apud Homerum Patrocli mortem luget, accedere videtur. Alia chori cantica cum vestium, comæ, atque genarum laceratione conjuncta immoderatos illos luctus ostendunt, quibus homines, nondum philosophia exculti, sed solum naturæ impetum sequentes, casus inopinatos prosequi solent. Pertinent ad hoc genus lamentationes chori in Persis, Xerxe redeunte, et Danaidum in Supplic. 783-918. præcone ab gisthi filiis misso, vi eos ab ara abstrahere conato. Omnino aliena hæc sunt a moribus nostris, nec ea nisi ab hominibus parum adhuc excultis ferri possunt. Cantus Eumenidum, quo Apollinem, qui Orestem iis subduxerat, increpant, Eumenid. 143-179. et alter, quo diris Oresti factis eum in furorem iterum conjicere tentant, 322-400, ad horrorem incutiendum a poeta compositi

sunt, quod quidem ita consecutus est, ut ne ipsi quidem Athenienses ferre eos potuerint.

§. 9. Philosophemata. Prom. 526-563. 893-914. Choeph. 583-650. Eumenid, 403-570.

Restat tertia classis chororum Eschyli, quibus philosophicas sententias tradit. Solent hæc esse præcepta, ad vitam bene instituendam data, ex ipsa autem fabula, rebusque modo in scena actis petita. Priscam vere simplicitatem redolent, nulla arte quæsita sunt, sed ex ipso fabulæ argumento ita fluunt, ut nemini non obvia esse debeant. Sic Prometheo Jovis jussu scopulo affixo, chorus inde nihil agendum esse docet contra Deorum voluntatem, impietatem enim certas pœnas manere. In eadem fabula, Iûs laboribus edoctus, docet, impares nuptias esse fugiendas. Cum in Choephoris Orestes atque Electra consilium de interficienda Clytemnestra cepissent, chorus, mulierum inprimis audaciam omnia quidem ait superare, dare tamen aliquando scelerum pœnas. Simili argumento est Eumenidum cantus 493-570, quo Minerva Orestem a Furiarum impetu tuente, ab hominibus impiis atque sceleratis poenas sumendas esse dicunt.

§. 10. Expositis iis chororum argumentis qui episodiorum intervalla occupant, pauca adhuc adjiciam de iis, qui mediis interdum actibus intercinunt, de quibus Horat. in arte 195, 196:

Neu quid medios intercinat actus

Quod non proposito conducat et hæreat apte.

Æschylus, non ignarus hujus præcepti, nunquam cantica chori actibus inserit, nisi vel economia fabulæ postulaverit, vel animus chori rebus in scena gestis ita sit excitatus, ut ipsa natura duce sensus cantu effundat. Utriusque exempla proponam. Cum in Persis manes Darii magico carmine evocandi essent, Atossa chorum canticum hoc incipere jubet. Exstat memorandum hoc carmen in Persis v. 632-677. Invocat chorus Deos inferos, ut Darium in lucem emittant, tunc ipsum regem alloquitur, eumque ex sepulcro prodire jubet. Carmen in Agamemn. 985-1042 eo consilio interjectum est a poeta, ut spectatorum animos ad cædem Agamemnonis exspectandam, præparet. Chorus itaque ut animos exspectatione erigeret, obscure tantum suspicari se innuit, Clytemnestram mala de marito consilia agere.

Quod ad ea chori cantica attinet, quibus in mediis actibus animi sensus ille effundit, exempla exstant in Suppl. 424-447, ubi chorus regem Argivorum precibus ad misericordiam flectere studet, porro in eadem fabula v. 638-716, ubi chorus, accepto

nuntio Argivos eum hospitio esse excepturos, bona iis precatur. Tandem in Choeph. 935-971, ubi Öresti et Electræ, Ægisthum et Clytemnestram interficientibus, acclamat.

Sectio 11. Sophocles.

§. 11. Orta primum tragoedia, unum interjiciebatur inter duo chori cantica episodium. Eschylus episodiorum numerum ad tria produxit, quorum singulo finito, scenaque ab actoribus vacua relicta, chorus carmen intercinebat. Sophocles, multis in his mutatis, auxit quidem episodiorum numerum, ut tamen continua esset actio, scena vel nunquam vel raro ab actoribus vacua relinquitur. Inde factum est, ut chori carmina non semper episodia excipiant, sed iis locis inseri soleant, quibus chori animus, rebus in scena gestis commotus erat. Brevi proposita fabularum Sophoclis delineatione satis hæc constabunt.

§. 12. Ajax Flagellifer. Chorum fabulæ constituunt Salaminii, socii Ajacis ad Trojam profecti. Cum Ajax armis Achillis Ulyssi addictis, in furorem conjectus, pecora Argivorum occidisset, Minerva autem hæc Ulyssi retulisset, ipsumque Ajacem a sana adbuc mente aberrantem ex tentorio evocasset; chorus superveniens conspecto Ajace casus ejus luget, atque unde hæc ipsi insania venerit miratur v. 171-200. Ajax ad sanam mentem reversus, capto consilio ut sibi ipsi manus injiceret, filio, quem ex Tecmessa susceperat, valedicit, chorus calamitatibus suis patriæ desiderio captus, eam invocat, suas atque Ajacis calamitates deplorat 604-658. Ajax ambiguis sermonibus chorum fallit, chorus eum a morbo restitutum credens, lætis clamoribus exsultat 707-729. Cum Ajax ad exsequendum consilium ex scena discessisset, chorus et Tecmessa mali quid suspicantes, ad eum perquirendum abeunt. Scena in locum desertum translata, prodit Ajax seque ipsum interficit. Chorus, Tecmessa, et Teucer eum inventum lacrimis prosequuntur, accedens autem Menelaus Teucro ne justa Ajaci persolvat interdicens, ab eo repellitur. Chorus mala, quæ in Troja obsidione perpessus erat, deplorat 1204-1239. Agamemnone eodem quo Menelaus consilio accedente, ab Ulysse permotus Ajaci justa concedit.

Electra. Orestes cum Pylade et Pædagogo ad patris cædem ulciscendam Argos reversus, consilia de exsequendo proposito cum iis communicat; iis a scena digressis, prodit Electra, calamitates suas deplorans. Accitus ejus lamentationibus chorus virginum Argivarum, carmine apoißa socium se ei querelarum adjungens, variis solatiis a nimio luctu eam revocare studet 120-234. Chrysothemis, a Clytemnestra somniis territa ad placandos Agamemnonis manes cum inferiis missa, accedit,

quas tamen Electræ precibus mota in terram effundit; chorus inde spem se concepisse ait, fore ut Clytemnestra impietatis pœnas daret 474-517. Clytemnestra, a Pædagogo Orestis socio falso de Orestis morte nuntio decepta, eum in ædes recipit. Electræ, fratris interitum deploranti, Chrysothemis ab Agamemnonis sepulcro reversa nuntium affert, invenisse se tumulum inferiis ornatum, comamque in patris honorem, desectam, unde Orestem adesse suspicatur. Electra, vix fide ei habita, solam se matris et Ægisthi cædem aggressuram esse promittit. Chorus impietatem in parentes improbat, Electræ sortem luget 1064-1103. Orestes accedens ab Electra agnoscitur, atque statim ad Clytemnestram interficiendam cum ea domum intrat. Chorus iis acclamans, venisse tempus ait, quo Clytemnestra impietatis pœnas daret 1400-1413. Clytæmnestra interfecta, Ægisthus superveniens et ipse occiditur.

Edipus Tyrannus. Fabula hæc inter omnes princeps rerum, dispositione atque ordine insignis, quinque habet episodia, quæ singula a chori cantu incipiunt. Chorum constituunt senes Thebani, qui totius populi partes agunt. Cum dipus inscius patrem Laium occidisset, atque matrem Jocastam uxorem duxisset, dii irati Thebanis pestem immiserant. Creon ab Edipo Delphos missus ad oraculum consulendum, refert responsum, Laii interfectores puniendos esse. Edipo, se ipsum facinus commisisse ignaro, ut eos exploraret abeunte, prodit Chorus, ignorans adhuc responsum ex Delphis allatum, Deorumque opem implorat, qui soli vim morbi frangere possint v. 151-223. Tiresias vates ab Edipo arcessitus, ipsum Edipum crimen illud commisisse, satis quidem clare innuit, ab Edipo autem male exceptus dimittitur. Chorus miratur vatis effata, Edipum tamen cædis auctorem esse, non sibi in animum inducere potest 471-520. Edipus cædem a Creonte esse factam, Tiresiam autem ab eo corruptum esse putans, ut se criminis accusaret, cum Creonte congressus acerbissime in eum invehitur. Certamine eorum a Jocasta composito, variis indiciis ab ea prolatis magis magisque patefit, hominem, quondam ab Edipo interfectum, Laium fuisse. Chorus ex omnibus iis, quæ modo in scena acta erant, varia præcepta ad vitam bene instituendam elicit. Servandas esse leges a diis datas, fugiendam esse injustitiam; se vero nisi oraculorum ab Apolline editorum veritas eventu probetur, templa ejus non amplius aditurum esse 882-929. Cum nuntio ex Corintho allato patefactum esset Edipum in Citharone esse inventum, Chorus inde colligit, fore ut mox certius explorari possit Edipi genus 1105 -1127. Cum tandem certo constaret, Edipum esse patris

« ZurückWeiter »