Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

No. VII.

A LATIN SERMON,

PREACHED

BY THE VERY REV. JOSEPH HALL, D. D.

THEN DEAN OF WORCESTER,

Before the Synod of Dort, Nov. 29, 1618.

xxix Novembris, Die Jovis ante meridiem.

"Habita fuit in Conventu Synodico à Reverendo et Clarissimo, D. Josepho Hallo Wigorniensi Decano, doctissima atque accuratissima exhortatio Latina, ex Eccles. Salomonis, c. vii, v. 16. Pro quả publicè ei gratiæ sunt actæ." Acta Synodi Dordrechti, p. 38.

ECCLES. vii, 16.

Ne sis justus nimis, neque sis nimis sapiens.

De justitia mihi hodie, cum bono Deo, et de sapientia sermo erit. Quid vero occurrere potuit opportunius? De justitia coram æquissimis Reipub. moderatoribus, de sapientia coram amplissima doctissimorum Theologorum Synodo, sed et vice versâ de sapientia in prudentissimorum Ordinum vicariorum consessu; de justitiâ in sanctissimâ coronà Prophetarum. Nec est quod dubitem ne non aure bibulâ, lubentiq animo recipiantur ista ab utroq vestrûm ordine (Nobilissimi Ordinum Deputati, Theologi gravissimi) quæ utrumque ex æquo spectare videbuntur. Justitia se vobis offert primulùm, deque illà tres miræ profectò clausula convenêre istic, seque oculis auribusque vestris spontè ingerunt: Justus perit, ver. 15. Ne sis justus nimis, 16. Non est justus, 20. Euge concionatrix anima, quid meditaris? ut è sacro illo ore pugnantes effluant sententiæ, seque uti Cadmæa proles mutuo perimant; dum negat ultima, quod prima asseruit; secunda vetat fieri, quod ultima posse fieri negat?

Si non sit justus, qui potest perire? Qui potest esse quis justus nimis, si justus nemo est? Mi homo, amicæ sunt semper scripturarum lites: utinam tales semper fuissent nostræ. Neque hic opus est Mose aliquo Mediatore, qui fraternitatem inculcet. Pulcherrimè, scilicet, his inter se ultro convenit, ubi tribus clausulis, tria justitiæ genera accommodare libuerit. Justitia absoluta est: sic nemo justus. Justitia inchoata, inque suo genere: sic justus perit. Justitia æquivoca; sic ne sis justus nimis. Ita facilè et nimiùm justus est, qui justus non est, et qui justus est, perit. Non ergo vel animum adimit justitiæ asseclis summum justitiæ exemplar, dum justum perire ait, vel veram justitiam deprimit, dum nimietatem vetat. Facile quidem omnes deterremur à bono, qui vix ullis seu monitorum seu minarum frænis nos à malo divelli patimur. Quàm avidè alacriterque omnes arripimus hoc quicquid est consilii! Nempe hoc ægre nobis est, ac si quis febricitanti amico, jamque merum ignem spiranti, poculum frigidæ pleniusculum propinaverit. Perplacet naturæ nostræ libertas, et quicquid hanc sapit, cordi est. Nos quidem onagrorum more (Jobi verbum agnoscitis) per hæc mundi deserta soluti discurrimus, nec jugo assueti, nec fræno. Tota religio ligat nobis et mentem et manum. Unde et nomen illi indidit

vetustas, et frænum appinxit in manu inter Theologos nostri seculi Poeta maximus. Nullum non mandatum hami instar est et retinaculi, quo vaga hæc, et in scelus omne solutissima mens coërcetur σxpos novos est quicquid jubet. Illud vero imprimis, Estote perfecti, sicut Pater vester. Quod Petrus olim de rituum lege, idem caro et sanguis de lege morum: jugum impar cervicibus et Patrum et nostris. Laxare nunc habenas hasce videtur Salomon, et pro blandi alicujus Mitionis more indulgere aliquid parum flagitiosæ licentiæ; Ne sis justus nimis. Falleris et hic, quisquis es, Parasite tui. Perditissimæ huic naturæ obblandiri velit sanctus concionator, ut modum imperet veræ sanctimoniæ, improbulum ut esse sinat, ut jubeat!- Apage blasphemiam! dixisset modo, noli justus esse, haberes profectò, quo petulantem hunc animum demulceres. Sed cum ait, Noli justus esse nimis, justitiam præcipit, damnat excessum. Excessus justitiæ justitia non est. Ut desit vocabulum quo hoc exprimatur, res constat: satis justus nemo potest esse, nedum nimis; etiam dum servat justitiæ modum. Molesta quædam animi pendentis anxietas et Japonia nomen hoc fortean induit, aut opinio justitiæ. Quot vitia, virtutum titulis insignita vulgo prodeunt, præsertim ubi nota additur excessus? Nimis liberalis, prodigus est: nimium fortis, audax: frugi nimis, avarus. Potius istic pro

« ZurückWeiter »