Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

corpora exercitas; nunquam tamen inde fequetur, dari fpatium illud, & locum abfolutum, ejufque mutationem effe locum verum.

65. Leges motuum, effectufque, & theoremata eorundem proportiones & calculos continentia, pro diverfis viarum figuris, accelerationibus itidem & directionibus diverfis, mediifque plus minufve refiftentibus, hæc omnia conftant fine calculatione motus abfoluti. Uti vel ex eo patet quod, quum fecundum illorum principia qui motum abfolutum inducunt, nullo fymptomate fcire liceat, utrum integra rerum compages quiefcat, an moveatur uniformiter in directum, peripicuum fit motum abfolutum nullius corporis cognofci poffe.

66. Ex dictis patet ad veram motus naturam perfpiciendam fummopere juvaturum: 1°. Diftinguere inter hypothefes mathematicas & naturas rerum. 2o. Cavere ab abstractionibus. 3o. Confiderare motum tanquam aliquid fenfible, vel faltem imaginabile: menfurifque relativis effe contentos. Quæ fi fecerimus, fimul clariffima quæque philofophiæ mechanicæ theoremata, quibus referantur naturæ receffus, mundique fyftema calculis humanis fubjicitur, manebunt intemerata : et motus contemplatio à mille minutiis, fubtilitatibus, ideifque abftractis libera evadet. Atque hæc de natura motûs dicta fufficiant.

67. Reftat, ut differamus de caufa communicationis motuum. Effe autem vim impreffam in corpus mobile, caufam motus in eo plerique exiftimant. Veruntamen, illos non affignare caufam motus cognitam, & à corpore motuque diftinctam, ex præmiffis conftat. Patet infuper vim non effe rem certam & determinatam, ex eo quod viri fummi de illa multùm diverfa, immo contraria, proferant, falva tamen in confequentiis veritate. Siquidem Newtonus ait vim impreffam confiftere in

actione

actione fola, effeque actionem exercitam in corpus ad ftatum ejus mutandum, nec poft actionem manere. Torricellius cumulum quendam five aggregatum virium impreffarum per percuffionem in corpus mobile recipi, ibidemque manere atque impetum conftituere contendit. Idem fere Borellus aliique prædicant. At vero, tametfi inter fe pugnare videantur Newtonus & Torricellius, nihilominus, quum dum finguli fibi confentanea proferunt, res fatis commodè ab utrifque explicatur. Quippe vires omnes corporibus attributæ, tam funt hypothefes mathematicæ quam vires attractivæ in planetis & fole. Cæterùm entia mathematica in rerum natura ftabilem effentiam non habent: pendent autem à notione definientis ; unde eadem res diverfimodè explicari poteft.

68. Statuamus motum novum in corporé percuffo confervari, five per vim infitam, qua corpus quodlibet perfeverat in ftatu fuo, vel motus, vel quietis uniformis in directum: five per vim impreffam, durante percuffione in corpus percuffum receptam ibidemque permanentem, idem erit quoad rem, differentia exiftente in nominibus tantùm. Similiter, ubi mobile percutiens perdit, & percuffum acquirit motum, parum refert difputare, utrum motus acquifitus fit idem numero cum motu perdito, ducit enim in minutias metaphyficas, & prorfus nominales de identitate. Itaque five dicamus motum tranfire à percutiente in percuffum, five in percuffo motum de novo generari, deftrui autem in percutiente, res eodem recidit. Utro bique intelligitur unum corpus motum perdere, alterum acquirere, & præterea nihil.

69. Mentem, quæ agitat & continet univerfam bancce molem corpoream, eftque caufa vera efficiens motus, eandem effe, propriè & ftrictè lo quendo, caufam communicationis ejufdem haud negaverim.

[ocr errors]

negaverim. In philofophiâ tamen phyficâ, caufas & folutiones phænomenon à principiis mechanicis petere oportet. Phyficè igitur res explicatur. non affignando ejus caufam verè agentem & incorpoream, fed demonftrando ejus connexionem cum principiis mechanicis: cujufmodi eft illud, actionem & reactionem effe femper contrarias & æquales, à quo, tanquam fonte & principio primario, eruuntur regulæ de motuum communicatione, quæ à neotericis, magno fcientiarum bono, jam ante repertæ funt & demonftratæ.

70. Nobis fatis fuerit, fi innuamus principium illud alio modo declarari potuiffe. Nam fi vera rerum natura, potius quam abftracta mathefis fpectetur, videbitur rectius dici, in attractione vel percuffione paffionem corporum, quam actionem, effe utrobique æqualem. Exempli gratia, lapis fune equo alligatus tantum trahitur verfus equum, quantum equus verfus lapidem: corpus etiam motum in aliud quiefcens impactum, patitur eandem mutationem cum corpore quiefcente. Et quoad effectum realem, percutiens eft item percuffum, percuffumque percutiens. Mutatio autem illa eft utrobique, tam in corpore equi quam in lapide, tam in moto quam in quiefcente, paffio mera. Effe autem vim, virtutem, aut actionem corpoream talium effectuum verè & propriè caufatricem non conftat. Corpus motum in quiefcens impingitur, loquimur tamen activè, dicentes illud hoc impellere: nec abfurdê in mechanicis, ubi ideæ mathematicæ potius quam veræ rerum naturæ fpectantur.

71. In phyfica, fenfus & experientia, quæ ad effectus apparentes folummodo pertingunt, locum habent; in mechanica, notiones abftractæ mathematicorum admittuntur. In philofophia prima feu metaphyfica agitur de rebus incorporeis, de caufis, veritate, & exiftentia rerum. Phyficus feries five

fucceffiones

fucceffiones rerum fenfibilium contemplatur, quibus legibus connectuntur, & quo ordine, quid præcedit tanquam caufa, quid fequitur tanquam effectus animadvertens. Atque hac ratione dicimus corpus motum effe caufam motûs in altero, vel ei motum imprimere, trahere etiam, aut impellere. Quo fenfu caufæ fecundæ corporeæ intelligi debent, nullâ ratione habitâ veræ fedis virium, vel potentiarum a&tricum, aut caufæ realis cui infunt. Porro, dici poffunt caufæ vel principia mechanica, ultra corpus, figuram, motum, etiam axiomata fcientiæ mechanicæ primaria, tanquam caufæ confequentium fpectata.

72. Caufa verè activæ meditatione tantum, & ratiocinio è tenebris erui quibus involvuntur poffunt, & aliquatenus cognofci. Spectat autem ad philofophiam primam, feu metaphyficam, de iis agere. Quod fi cuique fcientiæ provincia fua tribuatur, limites affignentur, principia & objecta accuratè diftinguantur, quæ ad fingulas pertinent, tractare licuerit majore, cum facilitate, tum perfpicuitate,

THE

[blocks in formation]

A Difcourfe addreffed to Magiftrates and Men in Au-
thority. Occafioned by the enormous Licence, and
Irreligion of the Times.

53

AWord to the Wife. Or, an Exhortation to the Ra-
man Catholic Clergy of Ireland.

87

A Letter to the Roman Catholics of the Diocefe of
Cloyne.

Maxims concerning Patriotism.

110

113

The Querift. Containing feveral Queries, proposed to
the Confideration of the Public.

117
Verfes on the Profpect of Planting Arts and Learning
in America.
186
A Propofal for the better fupplying of Churches in our
Foreign Plantations, and for converting the Savage
Americans to Christianity, by a College to be erected
in the Summer Islands, otherwife called, The Ifles
of Bermuda.
189
A Sermon preached before the Incorporated Society for
the Propagation of the Gospel in Foreign Parts;
at their Anniversary Meeting in the Parish-Church
of St. Mary-le-Bow, in 1731.
De MOTU; five de motus principio & natura, &
de caufa communicationis motuum.

FINIS.

213

239

« ZurückWeiter »