Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

The following lines are exquisitely beautiful :-See Deut. xxxii, 10, 11.......

.....ceu pupula, cornu
Quam vitreo murus cingit chrystallinus ; et quam,
Non secus ac vallo, teneri munimen ocelli
Sepsit utrinque pilis, celsâque crepidine surgunt
Hinc atque hinc geminæ, duo propugnacula, moles,
Ut bene tuta cavos condantur lumina in orbes k.

Ac veluti alituum princeps, fulvusque Tonantis
Armiger implures et adhuc sine robore nidos
Sollicitâ refovet cura, pinguisque ferinæ
Indulget pastus: mox ut cum viribus alæ
Vesticipes crevére, vocat si blandior aura,
Expanså invitat pluma, dorsoque morantes
Excipit attollitque humeris, plausuque secundo
Fertur in arva, timens oneri natat impete presso,
Remigium lentans alarum, incorvaque pinnis
Vela legens, humiles tranat sub nubibus oras.
Hinc sensim supera alta petit ; jam jamque sub astra
Erigitur cursusque leves citus urget in auras.
Omnia perrolitans latè loca et agmine fætus
Fertque refertque suos vario, moremque volandi
Addocet : illi autem, longå assuetudine docti,
Paulatim incipiunt pennis se credere cælo
Impavidi : tantum à teneris valet addere curam.

* This description of the eye seems to be taken from Cicero de Natura Deorum." L. II. 57.

* Munitæ sunt palpebræ tanquain vallo pilorum."

[graphic][merged small]
« ZurückWeiter »