Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

D. Augustinus

De civitate Dei, libro primo,

capite. 12.

CURATIO funeris, conditio sepulturæ, pompa exequiarum, magis sunt vivorum solatia, quam subsidia mortuorum.

In commendationibus

Benefactorum.

AD cujusque termini finem, commendatio fiat fundatoris, aliorumque clarorum virorum, quorum beneficentia Collegium locupletatur. Ejus hæc sit forma.

Primum recitetur clara voce Oratio dominica.

PATER noster qui es in cœlis. &c.

[blocks in formation]

Posthac legatur caput 44. Ecclesiastici.

His finitis, sequatur concio, in qua concionator Fundatoris amplissimam munificentiam prædicet: quantus sit literarum usus ostendat : quantis laudibus afficiendi sunt, qui literarum studia beneficentia sua excitent: quantum sit ornamentum Regno doctos viros habere, qui de rebus controversis vere judicare possunt: quanta sit scripturarum laus, & quantum illæ omni humanæ auctoritati antecedant, quanta sit ejus doctrinæ in vulgus utilitas, & quam late pateat: quam egregium & regium sit (cui Deus universæ plebis suæ curam commisit) de multitudine ministrorum verbi laborare, atque hi ut honesti atque eruditi sint, curare: atque alia ejus generis, quæ pii & docti viri cum laude illustrare possint.

[blocks in formation]

DOMINE Deus, resurrectio & vita credentium, qui semper es laudandus, tam in viventibus, quam in defunctis, agimus tibi

gratias pro fundatore nostro .N. ceterisque benefactoribus nostris, quorum beneficiis hic ad pietatem & studia literarum alimur: rogantes, ut nos his donis ad tuam gloriam recte utentes, una cum illis ad resurrectionis gloriam immortalem perducamur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Celebratio cœnæ

Domini, in funebribus, si amici & vicini
defuncti communicare velint.

Collecta.

MISERICORS Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui es resurrectio & vita, in quo qui credidit, etiamsi mortuus fuerit, vivet; & in quo qui crediderit & vivit, non morietur in æternum quique nos docuisti per sanctum Apostolum tuum Paulum, non debere mærere pro dormientibus in Christo, sicut ii qui spem non habent resurrectionis: humiliter petimus, ut nos a morte peccati resuscites ad vitam justitiæ, ut cum ex hac vita emigramus, dormiamus cum Christo, quemadmodum speramus hunc fratrem nostrum, & in generali resurrectione, extremo die, nos una cum hoc fratre nostro resuscitati, & receptis corporibus, regnemus una tecum in vita æterna. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Epistola. i. Thess. iiii.

NOLO VOS ignorare, fratres, de his qui obdormierunt,...... Proinde consolemini vos mutuo sermonibus his.

[blocks in formation]

DIXIT Jesus discipulis suis, & turbis Judæorum: Omne quod dat mihi Pater......habeat vitam æternam, & ego suscitabo eum in novissimo die.

[LITURG. QU. ELIZ.]

28

Vel hoc Evangelium. Joan. v.

DIXIT Jesus discipulis suis, & turbis Judæorum : Amen, Amen, dico vobis, qui sermonem meum audit......qui vero mala egerunt, in resurrectionem condemnationis.

Excufum Londini apud Reginaldum
Volfium, Regiæ Maiest.

in Latinis typo

graphum.

Cum priuilegio Regiæ Maieftatis.

THE NEW CALENDAR.

1561.

[' The original has, of course, no title.

The copy here followed is bound up with the second edition of Elizabeth's English Prayer Book in the University Library, Cambridge. It must have been printed by Jugge and Cawode.]

« ZurückWeiter »